monumenta.ch > Cassiodorus > 66 > Exodus, 14 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 56 > Ioannes, 1 > bmv294.15 > Regum II, 6 > 19 > 11 > DE NOMINIBUS.
Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE GRAMMATICA., , . . . <<<     >>> DE VERBIS.

Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE..., DE NOMINIBUS.

1 Nominis partes sunt: Qualitas, ποιότης,
Comparatio, σύγκρισις,
Genus, γένος,
Numerus, ἀριθμὸς,
Figura, σχῆμα,
Casus, φτῶσις.
2 Pronominis partes.
3 Qualitas,
Genus,
Numerus,
Figura,
Persona,
Casus.
4 Nomina quae apud nos in us, ut vulgus, pelagus, virus, Lucretius viri dicit; quanquam rectius inflexum maneat.
5 Secundae species sunt quae per obliquos casus crescunt, et genitivo singulari in is litteras exeunt; ut genus, nemus: ex quibus quaedam u in e mutant, ut olus oleris, ulcus ulceris: quaedam in o, ut nemus nemoris, pecus pecoris.
6 In dubitationem veniunt fenus et stercus in e an o mutent: quoniam quae in nus syllabam finiunt, u in e mutant; ut vulnus, scelus, funus, et funeratos dicimus.
7 Fenus enim exemplo non debet nocere, cum inter dubia genera ponatur.
8 Item veteres stercoratos agros dicebant, non sterceratos.
9 In s littera finita nomina, praecurrentibus n vel r, omnia sunt unius generis, nisi quae ante s, r habent, interdum d recipiunt, ut socors socordis; interdum i, ut solers, iners.
10 In plurali quoque, excepto genitivo et accusativo, omnibus casibus similiter declinantur.
11 Nam quaedam in um genitivo, accusativo in es exeunt, ut Mars, ars; quaedam in ium, ut sapiens, patiens, et ob hoc accusativi eorum in eis exeunt.
12 Pleraque autem ex his nomina tribus generibus communia sunt, et in litteram quam habent, neutra in nominativo plurali dant etiam genitivis reliquorum generum, cum quibus communia sunt.
13 In t littera, neutra tantum nomina quaedam, pauca finiuntur; ut git, quod non declinatur; ut caput, sinciput.
14 Quidam cum lac dicunt, adiiciunt i, propter quod facit lactis; sed Virgilius: Lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
15 Quippe cum nulla apud nos nomina in duas mutas exeant, et ideo veteres lacte in nominativo dixerant.
16 X littera terminat quaedam in quibus omnia communia in ium exeunt in genitivo plurali; ob hoc accusativo in i et s. Plurima vero genitivo in u et m, non praecurrente i, et ob hoc in e et s accusativo exeunt; nam in reliquis consentiunt.
17 Ut pote cum singulariter omnia nominativa et vocativa habeant genitivum in i et s, agant dativum in i littera; ablativum in e vel i definiant, adiectaque m accusativum definiant impleantque; pluraliter vero dativum ablativumque in bus syllaba finiunt.
18 Nam de caeteris, quibus dissident veteres, quidam atrocum et ferocum, qua ratione omnium x littera finitorum una species videbitur.
19 Huic x litterae omnes vocales praeferuntur; ut capax, frutex, pernix, atrox, redux.
20 Ex iis nominibus quaedam in nominativo producuntur, quaedam corripiuntur; quaedam consentiunt in nominativo, in obliquis dissentiunt.
21 Pax enim, et rapax, item rex et pumex, item nux et lux, etiam primam positionem variant ad nix et nutrix.
22 Item nox et atrox sic in prima positione consentiunt, ut discrepent per obliquos.
23 Et illud animadvertendum est, quaedam ex iis x litteram in g, quaedam in c per declinationes compellere.
24 Lex enim legis, grex gregis facit, ut pix picis, nux nucis.
25 Nam in his quae non sunt monosyllaba, nunquam non x littera genitivo in c convertitur; ut frutex fruticis, ferox ferocis.
26 Supellex autem, et senex, et nix, privilegio quodam contra rationem declinantur, quoniam supellex duabus syllabis crescit, quod vetat ratio; et senex ut in nominativo item genitivo disyllabus manet, cum omnia x littera terminata crescant.
27 Et nix nec in c convertitur, ut pix; nec in g ut rex; sed in u consonans, in vocalem transire non possit.
28 In plurali autem genitivo, ablativus singularis formas vertit.
29 Nam in a aut o terminatus, in rum exit, e correpta in um; producta, in rum; i terminatus in um.
30 Dativus et ablativus pluralis a in is exeunt et in bus.
31 Quae praecepta in scholis sunt tritiora; sed quotiens in is exeunt, longa syllaba terminantur; quoties in bus, brevi.
32 Decursis nominum regulis, aequum est consequenter adiicere canones verborum primae coniugationis.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE GRAMMATICA., , . . . <<<     >>> DE VERBIS.
monumenta.ch > Cassiodorus > 66 > Exodus, 14 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 56 > Ioannes, 1 > bmv294.15 > Regum II, 6 > 19 > 11 > DE NOMINIBUS.